SEVERVS Septimius

SEVERVS Septimius
SEVERVS Septimius
Imperator Roman. Leptio onundus, ex Geta et Fulvia Pia, iuventâ turbulente transactâ, meruit nihilominus amplissimos honores, tandemque, specie ulciscendae necis Pertinaci illatae, imperium occupavit, A. C. 193. cum in Pannonia tum esset: Romam ut pervenit, a militibus, qui Didium Iulianum occiderant, purpurâ ornatus est. Auditô, Pescenninum Nigrum a Legionibus Syriae Imperatorem declaratum esse, eo tetendit, Byzantiôque post triennium expugnatô, et in pagum redactô, Parthos, Medos, Arabas, etc. vicit: Iudaeos rebelles severe admodum puniit, unde ei a Senatu, cum filio, trumphus decretus. Oriente pacatô, prope Lugdunum, Albinum quoque superavit, nimis crudeliter usus victoriâ: unde Punicus Sulla dictus est, et Christiani in Gallia huic cladi involuti. Destructis dein fere omnibus Urbibus, 5. persecutionem contra Christianos, orsus est, cum sub initium imperii, a Proculo sanatus, illis satis aequum se praebuisset: Britannos dein rebellantes domuit, ingenti murô illis coercitis; non aeque tamen domi felix. Cum enim filios ambos, Antoninum Caracallam et Getam, imperii consortes fecisset; prior morae impatiens ensem in patrem strinxit; sed prohibitus est: quod cum Pater vidisset, dissimulâssetque, tantum inde maerorem hausit, ut ei impar obiret, Eboraci in Anglia, A. 221. Imperii 18. aetat. 70. Ingeniô et dexteritate inclitus, litetatorum Fautor, Mathematicus ipse et Historicus, vitam suam condidit. Spartian. in Sept. Severo. Dio, Aurel. Victor, Eutropius, Orosius, Euseb. Addo saltem, quod idem Ius maritorum militibus, ut quoniam ex leibus uxores habere iis non licebat, saltem hoc orbitatis suae solatium consequerentur, ut ait Dio Cocceianus l. 60. a Claudio Imperatore indultum, latâ lege solvit ac penitus sustulit, uti discimus ex Herodiano l. 3. ratus, blandô et delitiosô feminarum luxu haud parum fortitudinis viris auferri, Suid. in Severo. A'Leptitanis suis pro Deo cultus est: unde in eo Spartian. c. 13. Horum igitur tantorum et tam illustrium viriorum interfector ab Afris, ut Deus habetur. Inter Thermas Romanorum celebriores Severianas quoque Scriptores habent, Franc. Swertius Not. in Hieron. Magium de Tintinnabulis c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Liste des empereurs romains — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin …   Wikipédia en Français

  • Caracalla — This article is about the Roman Emperor. For the Lebanese dance company, see Caracalla Dance Theatre. Caracalla 22nd Emperor of the Roman Empire Reign …   Wikipedia

  • Alexander Severus — 26th Emperor of the Roman Empire Bust of Severus Alexander Reign 222 – 18 / 19 March 235 …   Wikipedia

  • Macrinus — This article is about the Roman emperor Macrinus. For the addressee of many of Pliny the Younger s Epistles, see Minucius Macrinus. Macrinus 24th Emperor of the Roman Empire …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”